- NURSIA
- NURSIAPiceni civitas Episcopalis Ptol. Σαβίνων πόλις Νουρσία. Dio l. 48. Ὁ Καῖσαρ ἐπὶ Νουρσίαν ἐς τοὺς Σαβίνους ἐςτράτευσε. Populi Nursini. Virgil. Aen. l. 7. v. 716.Qui Tiberim, Fabarimque bibunt, quos frigida misitNursia. ——— ———Ubi Sorvius: Nursia, Piceni civitas, frigida autem vel reverâ, aut certe, venenosa, nocens. Gracchi namque ubique in contionibus suis Nursinos sceleratos appellavêre; et scimus amare Virgilium historiarum rem per transitum tangere. Atqui nullam hîc intellexit historiam Virgilii imitator Silius, qui l. 8. v. 481. ita canlt:—— Nec non habitata pruinisNursca. ——— ———Frigidam igitur dixit Utrgilius, quia inter Apennini pruinas sita. Nunc Norcia, urbec. Umbriae, ad amnem Freddaram. Intra montes, ad radices Apennini, 6. milliar. a confin. Marchiae Anconitanae, 13. a Reate, fere media inter Aquilam ad Ortum et Spoletum ad Occidentem; Patria S. Benedict, Raudrand. Hinc Nursinus adiectivum. Martial. l. 13. Epigr. 20.Nursinas poteris parcuis esse pilas.I. c. rapa, quae in orbem optima nascuntur in Nursia Sabinorum civitate. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.